라틴어 문장 검색

Dominus Deus vester multiplicavit vos, et estis hodie sicut stellae caeli plurimi.
주 너희 하느님께서 너희를 불어나게 하셔서, 너희가 오늘 하늘의 별처럼 많아진 것이다. (불가타 성경, 신명기, 1장10)
De caelo dimicaverunt stellae, cursu suo adversus Sisaram pugnaverunt.
하늘에서는 별들도 싸웠네. 자기들의 궤도에서 시스라와 싸웠네. (불가타 성경, 판관기, 5장20)
Prae fulgore in conspectu eius incensi sunt carbones ignis.
그분 앞의 빛에서 뿜어 나오는 것 불타는 숯덩이들이었네. (불가타 성경, 사무엘기 하권, 22장13)
Noluit autem David numerare eos a viginti annis inferius, quia dixerat Dominus ut multiplicaret Israel quasi stellas caeli.
주님께서 이스라엘을 하늘의 별처럼 많게 해 주시겠다고 하셨으므로, 다윗은 스무 살 이하는 수를 세지 않았다. (불가타 성경, 역대기 상권, 27장23)
Et multiplicasti filios eorum sicut stellas caeli; et adduxisti eos ad terram, de qua dixeras patribus eorum, ut ingrederentur et possiderent.
당신께서는 그들의 자손들을 하늘의 별처럼 불어나게 하시고 가서 차지하라고 그들의 조상들에게 말씀하신 이 땅으로 그들을 데리고 들어오셨습니다. (불가타 성경, 느헤미야기, 9장23)
Obtenebrentur stellae crepusculi eius; exspectet lucem, et non sit, nec videat palpebras aurorae,
그 밤은 새벽 별들도 어둠으로 남아 빛을 기다려도 부질없고 여명의 햇살을 보지도 말았으면. (불가타 성경, 욥기, 3장9)
Qui praecipit soli, et non oritur, et stellas claudit quasi sub signaculo.
해에게 솟지 말라 명령하시고 별들을 봉해 버리시는 분. (불가타 성경, 욥기, 9장7)
Et quasi meridianus fulgor consurget tibi ad vesperam, et, cum te caligine tectum putaveris, orieris ut lucifer.
자네 생애는 대낮보다 밝게 일어서고 어둡더라도 아침처럼 될 것일세. (불가타 성경, 욥기, 11장17)
"Nonne Deus excelsior caelo? Et inspice stellarum verticem: quam sublimis!".
하느님께서는 하늘 높은 곳에 계시지 않나? 별들의 끝을 보게, 얼마나 높은지. (불가타 성경, 욥기, 22장12)
Ecce luna etiam non splendet, et stellae non sunt mundae in conspectu eius;
보게나, 달도 밝지 않고 별들도 그분 눈에는 맑지 않건만 (불가타 성경, 욥기, 25장5)
Numquid coniungere valebis nexus stellarum Pleiadum aut funiculum Arcturi poteris solvere?
너는 묘성을 끈으로 묶을 수 있느냐? 또 오리온자리를 매단 밧줄을 풀 수 있느냐? (불가타 성경, 욥기, 38장31)
Quando video caelos tuos, opera digitorum tuorum lunam et stellas, quae tu fundasti,
우러러 당신의 하늘을 바라봅니다, 당신 손가락의 작품들을 당신께서 굳건히 세우신 달과 별들을. (불가타 성경, 시편, 8장4)
Prae fulgore in conspectu eius nubes transierunt grando et carbones ignis.
그분 앞의 빛에서 뿜어 나오는 것 우박과 불타는 숯덩이들이었네. (불가타 성경, 시편, 18장13)
lunam et stellas, ut praeessent nocti, quoniam in aeternum misericordia eius.
밤을 다스리라 달과 별들을 만드신 분을. 주님의 자애는 영원하시다. (불가타 성경, 시편, 136장9)
Laudate eum, sol et luna laudate eum, omnes stellae lucentes.
주님을 찬양하여라, 해와 달아. 주님을 찬양하여라, 반짝이는 모든 별들아. (불가타 성경, 시편, 148장3)

SEARCH

MENU NAVIGATION